monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19 > sectio 4 > sectio 20 > csg75.720 > Lucas, 1 > csg48.205 > sectio 16 > sectio 24 > bnf11947.72 > sectio 15 > sectio 6 > 205 > sectio 15 > csg51.137 > 11 > sectio 9 > sectio 4 > sectio 2 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 14
Quodque ait: Usque ad principem fortitudinis magnificatus est, hoc significat, quod erectus sit contra Deum, et sanctos illius persecutus sit; et tulerit ἐνδελεχισμὸν, id est, iuge sacrificium, quod mane offerebatur, et vespere, et polluerit atque deiecerit locum sanctificationis eius. Et hoc non sua virtute, sed propter peccata populi. Atque ita factum est, ut veritas prosterneretur in terram, et, cultu idolorum florente, Dei religio conquiesceret.